- FRANCAVILLA
- FRANCAVILLAnomen illustris in Hispania Familiae, quae Mendoziae stirpis ramus est. Inicus enim Lopezius de Mendoza, qui A. C. 1445. primus Comes del Real de Manzannares et March. de Santillana creatus est, ctim septem habuisser filios, quintus corum Petrus Gonsalus de Mendoza Cardin. et Archiep. Toletanae Ecclesiae praefuit. Sed ex liberis ipsius Rodericus. marchio del Cenete creatus dignitatem per filiam, ad primarium truncum Ducum de Infantadgo transmisit; alter Didacus Hurtadus Com. de Melito factus, posteros habuit Principes de Melito ac Duces Francavillae (qui tituli cum Mendozio epitheto deinceps in familia de Silva Ducibus Pastranae accrevêrunt, ut mox videbimus) et cum agnomine de la Cerda addito Comites de Gelves. Vide eundem Spener. Ibid. in Indic. Praefatus vero Didacus, Hurtadus Princ. de Melito Dux Francavillae, cum ex Catharina de Silva Annam de Mendoza et de la Cerda genuisset, illa ex Ruis Gomesio de Silva D. de Pastrana Princ. Eboli, Rodericum genuir Gomesium de Silva et Mendoza Duc. de Pastrana et Francavilla Pr. de Melito: quo et Anna de Portugallia et Borgia natus Ruis Gomesius, praeter paternos titulos, March. de Algezilla, ex Eleonora Mauricia de Sotomaior, suscepit Mariam, Rodericum et Annam Mariam. Idem p 52.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.